monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 3
Facessat invidia, quam nomini Christiano maledicorum semper genuinus infigit: ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocentur. Exceptis epistulis, ignoramus alterutrum. SOLAQUE causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum; sed si te a vero Patre non separat. TAMDIU SCITO sanguinis copulam, quamdiu ille suum noverit Creatorem. Alioqui David tibi protinus canet: 'Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus tuus' . Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam; et populi tui, domusque patris tui oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum, et dicet tibi: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te . Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur, et nullos extrinsecus quaerit ornatus? Credit in Christum, et hac ambitione ditata pergit ad sponsum: eumdem habens Dominum, quem et virum.